# Exercitationes paradoxicae 116

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/116

Sed cur in Coelo illud est potiùs dicendum antè, quàm retrò? An non, si in contrarias partes moveri contigisset Coelum, posteriora fuissent quae jam anteriora sunt, & contrà? Cap. 6. probans coelestis motus regularitatem nec memorat, nec salvat apparentem motus irregularitatem velocitatis, retrogradationis, stationis, & similium. Cap. 8. Inanes sunt rationes, quibus probat astra unà moveri cum orbibus, & sphaerica esse. Cap. 10. proponit velle se explicare secundum Astrologiam ordinem, spatiáque astrorum, quòd juxta illam habeantur sufficienter: attende nihilominùs quàm id moliatur insufficienter. Cap. 12. ita explicat, applicátque caussam, cur Mobile primum uno moveatur motu, caeteri coeli pluribus sed absque ordine tamen, juxta communem sententiam: neque enim propinquiores primo paucioribus, remotiores semper pluribus moventur) ut sis magnus Apollo futurus, si quid ille velit sibi, manifestum facias. Cap. 14. rationes adfert contra motum Terrae: sed illarum insufficientiam, cùm de hac materia, ostendemus commodiùs. Postremò quàm multa quaeso ad doctrinam de Coelo desiderantur in duobus hisce prioribus libris? in posterioribus enim tractat alienam materiam. Sed & LIB. III. non concludit ratio, qua probat cap. 1.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
