# Exercitationes paradoxicae 119

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/119

An-ne concipis id posse comprobari experientiâ? Attamen & rursùs de hoc, cùm agetur de elementis. Cap. 5. videtur insufficienter arguere unitatem principii: Qui enim ponunt v. c. solum aerem, volunt ex illo rarefacto fieri ignem, & ex condesato aquam, ex qua adhùc facta densiore efficiatur terra: ac proinde cùm hac ratione habeantur illa quatuor elementa vulgaria, videtur perinde esse ut ponantur vel unum, vel duo, vel tria vel quatuor. Sic enim illa semper habentur, ex quibus omnes vulgò faciunt omnia. Quod autem urget aërem esse jam quidpiam actu, ac proinde omnia fore alterata, non genita: non tollit quin quemadmodùm ipse ex quatuor elementis corruptis, ut principiis, omnia componit: ita ex uno illo corrupto, & non solùm alterato, componantur omnia. Cap. 6. Empedoclem arguit, quòd pauca tantùm dixerit de motu in genere: nihil autem in specie de motu Litis & Amicitiae: Ipse verò cùm pauca de forma in genere dixerit, dixitne quidpiam in specie de forma substantiali equi, pomi, dapidis, aut alterius? Cap. 7.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
