# Exercitationes paradoxicae 120

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/120

eundem arguit, quòd ex sua positione explicare nequeat quomodò generetur caro vel aes: Attende quaeso qua ratione explicare tu id valeas ex principiis Aristoteleis? Docet ipse ex elementorum mixtione generari tertium: verum esto: sed quaenam exigitur illorum temperies? aut quomodo efficitur ex tali mediocritate, ut hoc potiùs generetur, quàm illud? Cap. 8. attende quàm argutè demonstret omnia corpora, quae circa medium sunt, ex quatuor elementis constitui? Cap. 9. quid Platonem arguit, quàd praeter materiam, & ideam pro principio generationis non posuerit Efficiens? cùm ipse praeter materiam, & formam, ipsam potius Privationem, quàm Efficiens posuerit. Taceo hîc formam, & finem unam duntaxat caussam effici. Cap. ij. impertinens prorsùs videtur solutio ad quaestionem illam, num omnia redeant simili modo? Respondet enim sempiterna redire, ut eundem Solem numero. Quasi verò quaestio sit de reditu per motum localem? aut si ita sit, quid necesse erat sempiterna à temporaneis distinguere? Nisi fortè idem homo non redit saepiùs domum suam, idem, inquam, numero? nisi & idem numero equis non itque, reditque viam quoties collibuerit? QVOD ad Libros METEORORVM spectat: illud imprimis ingenuè fateor, videri illos alia longè ratione conscriptos ab antecedentibus. Vt enim plaerumque faciliores sunt: ita quaedam continent scitu, digniora, & jucundiora: ut proinde mirari subeat, qua ratione & ipsi habeantur inter libros scholasticos. Quanquàm adhûc attingi solent à paucissimis (novi siquidem multos esse, qui de Meteoris nihil doceant.) Verùm utcumque res habeat: LIB. I. cap. 1.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
