Latin
121
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 121
Unproofread scanNot analysed yet
attendant Aristotelei quomodò habenda sint pro demonstrationibus omnia, quae de Meteoris in hoc opere traduntur: cùm ipsemet Aristoteles declaret se illis non sic fidere, in quibus, inquit, haec dubitamus: haec attingimus quodammodò. Vide etiam quomodo loquatur, cùm de Cometis est disputaturus. Praetereo hîc coelum, ut &alibi, vocari primum elementum. Cap. aut 2. vel, ut alii numerant. 3. Vndenam quaeso colligit fore, ut qui asserunt Coelum esse igneum, aere ad terram usque intermedio, si considerârint Mathematica, desistant ab illa puerili opinione, quòd astra tam sint, quàm videntur parua? Attende, ac deprehende, si potes, consequentiam. Quanquàm &unde conjecteris illos id asservisse, quod videtur fuisse dogma Epicuri proprium? Praetereà, tereà, quânam sufficientiâ colligit igneam non esse regionem coelestem, quòd caetera elementa forent jampridem annihilata? cùm praesertìm idem sequatur ex admissa vastissima elementaris ignis sphaera.