# Exercitationes paradoxicae 123

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/123

eóque admodùm brevi, de Metallicis, ac Fossilibus disputat: & meherculè quidem, quàmjejunè! Nisi fortè nobilis adeò Physiologiae pars tam exiguo capite tractata est satis sufficienter? Praetereo metalla ibi dici progigni ex exhalatione: Quapropter, inquit, igniuntur omnia, & terram habent siccam enim habent exhalationem) Aurum autem solum non ignitur. Cur tamen ipsum quoque aes non ignitur? ob eandem scilicet rationem. Omitto & LIBRO IV. cap. 6. definiri humectari per aquam: definiri enim potiùs per aerem debuerat, si aër sit humidum summum. VERVM in libris DE ANIMA redit ad suum genium: spinosum scilicet illum, intricatumque stylum repetit. Vt taceam autem LIB. I. cap. 1. discutienda plurima proponi, quae vel intacta relinquit, vel jejunè prorsùs, & insufficienter explicat: Quaenam illa partitio est cap. 2. judicantur res aliae intellectu, aliae scientiâ, aliae opinione, aliae verò sensu? Si accipit enim Intellectam pro facultate: quid adjungit Scientiam? cùm sit tantùm habitus intellectum juvans: vel si haec adjungenda fuit, cur non Sapientia? cur non Ars?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
