# Exercitationes paradoxicae 128

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/128

plurima urget contra Scepticos (quae eadem repetit xj. libro) at quàm parùm illa conficiant, intelligi poterit ex iis, quae pro Scepticis libro sequente disputabuntur. LIB. V. proponit divisionem Entis in categorias: Sed ex assignatis in Logica omittit Situm, & Habitum: ac deinde in tractatione Actionem, Vbi, & Quando. Elicis porrô, si vel titulorum percurreris seriem quomodò omnia confundantur. Attende ad textum, & videbis quàm adhuc sit mutatus ab illo, qui fuit in Logica. Sed & caeterorum Librorum consulito textum: neque enim commemorare singula sum jam patiens. Nisi fortè adhûc aliqua observata desideres circa illa v. capita posteriora XII. Libri. Breviter ergo cùm illius libri sint capita X. Probat admodùm insufficienter, v. c. cap. 6. tempus esse aeternum, itemque continuum, quòd vel sit motus, vel affectio motus: Quasi verò sine motu tempus esse non potuisset? ut aliàs declarabitur. Praetereo quòd eodem cap. sumat, non probet Substantias illas esse expertes materiae. Sed & cap. 7. nonne primi Moventis immobilitatem probat, non ratione: sed rhetoricis duntaxat exemplis, quòd sic sensibile moveat sensum, appetibile appetitum? &c. Sic etiam cap. 8.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
