# Exercitationes paradoxicae 131

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/131

objectum utriusque dicendum bonum non est? Praetereo quòd LIB. VIII. cap. 2. dicit Amabile esse aut bonum, aut jucundum, aut utile: Quasi verò juxta ipsum, quae jucunda, & utilia sunt, non sint numeranda in bonis? ut membra condistincta faciat. Praetereo & plura alia. Iam enim haec Exercitatio prolixior aequo efficitur. ExERCITATIO VI. Quòd apud Aristotelem innumera superfluant. VMPRIMIS videtur totus CATEGORIARVM liber omninô superfluus, alienúsque à Dialectica. Cùm enim Dialectica, duabus partibus contineatur Inventione, & Iudicio (ut Cicero in Topicis, vel ex ipso Aristotele docet) proptereà quòd is, qui ad probandam alteram quaestionis partem & invenit argumentum, & illud maturo judicio adhibito disposuit, videtur prorsùs Dialectices finem esse assequutus. Cùm id, inquam, ita se habeat: ipse liber Categoriarum nec Dititied Noogle nec inventionis est, nec judicii. Si proponatur enim quaestio, V. c. Vtrum Aristoteles immolaverit suae Concubinae? Quânam ratione desumetur, disponetur-ve argumentum ex Substantia, Quantitate, Qualitate, & caeteris?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
