# Exercitationes paradoxicae 132

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/132

Neque dicas Categorias esse classes omnium rerum, sive terminorum, ex quibus conficiantur propositiones, & syllogismi, dispositione cognita superiorum, & inferiorum. Nam & in categoriis non digeruntur res omnes: sed si aliquae attingantur, confunduntur potiùs, ut superiùs insinuatum est: & rerum dispositionem, seriemque novisse, non Dialectici est, sed Physici, vel Artificis alterius. Cedò autem quam praeclara classis, & qua rerum varietate exornata sit apud Aristotelem categoria Quando, vel etiam Situs, & Habitus? Ne in hoc tamen immoremur: an-non superfluè in Dialecticam transferuntur definitiones nominum Aequivocorum, Vnivocorum, Denominativorum? Certè enim ista Grammatica sunt, & ex Grammatica supponenda. Quòd si dicas haec idcircô definienda fuisse, quòd non sint ignoranda Dialectico: cur non & definienda fuerunt Concreta, Abstracta, Absoluta, Analoga, & alia, quae jam etiam à Dialecticis definiuntur? Cur non & sexcenta alia, quae novisse debet Dialecticus, nisi loqui nesciat? Praetereo quàm ridicula sit illa Ante-praedicamentalis divisio, dum aliqua dicuntur dici de subjecto, & non esse in subjecto: aliqua esse, & non dici: aliqua & esse, & dici: aliqua nec esse, nec dici. Mirum dictu!

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
