Latin
134
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 134
Unproofread scanNot analysed yet
Privari non est privatio: habere habitum non est habitus: privari, &habere habitum opponuntur ut privatio, &habitus: privatio, &habitus non sunt relata, &c. Et mirêre si cum Privatio ipsi tantopere placeat, ipsam Principium omnium rerum naturalium effecerit? Taceo verò Habitum ita se habere, ut sit nunc Qualitatis species, nunc species Oppositi, nunc summum genus Praedicamenti, nunc genus Post-praedicamenti? Sed &taceo quàm appositè inter modos caeteros tractet sub finem de modis, seu speciebus Motus. Opinor certè Aristoteleos dicturos agendum potiùs de illis fuisse in Physica. QVID verò dicent circa libros DE INTERPRETATIONE inscriptos? Annon extra rem LIB. I. definitur quid Nomen, quid Verbum, quid Oratio sit? Quid enim? An-non istud esse dicent Grammatici muneris? Si opponant, ut jam anteâ, fuisse cognitionem istorum Dialectico necessariam: Oportuerat igitur &Declinationes, &Conjugationes, &caetera omnia vocum accidentia in Dialecticam transferre: cùm illorum etiam cognitio Dialectico necessaria sit. Certè novit optimè Puer ex ludo literario prodiens quid Nomen, quid Verbum, quid item nomen Substantivum, quid verbum Substantivum sit. Vt quid ergo miserè torquetur novis illis definitionibus, quibus intellectis, nihil jam intelligit? Siquidem per Dialecticam Nominis definitionem, neque Adjectiva, neque casus Obliqui nomina erunt: &juxta Verbi definitionem nulla prorsùs vox erit verbum, praeter hanc unam vocem Est.