# Exercitationes paradoxicae 136

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/136

Priorum tractandum: cum de illa ex professo jam anteà esset tractatum in libris de Interpretatione. Deinde verò, quis precor est usus tot Conversionum, quae tam saepè iterantur? Egregia porrô Methodus! ut postquàm de Syllogismo jam multa disseruit, quaerat, detur. ne Syllogismus? Sic nimirùm confecto praelio, vel etiam dum congressus est, deliberandi tempus est pręlium ne sit committendum? Cùm verò primae Figurae primum modum demonstrare vult: an-non dices illum stellâ minutissimâ Solem illustrare? Praetereo quàm inutilia, quàm absona sint quae de Modalibus congeruntur! Legat illa, digeratque qui valentiore sit stomacho. Conscientiam enim appello juratiorum Sectatorum, si illa vel legere, vel addiscere, vel ad usum revocare studeant? Praeterire hoc loco non possum quae hac de re habet Author illius censurae, cujus suprà meminimus. Postquàm enim inter caetera de Aristotele haec scripsit: Quo ordine digerit singula! & quod est in tradendis artibus perutile, quanta frugalitate verborum! Nihil est in eo vacans, aut inane: omnia solida, & plena: nusquàm sinit lectorem oscitare, aut aliud agere.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
