# Exercitationes paradoxicae 138

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/138

Posteriorum, nonne petit principium, inciditque in diallelum, cùm DibGooge cùm probat principia Demonstrationis debere esse per se, quia quia necessaria sunt: deinde verò esse debere necessaria, quia sunt per se? Taceo quàm ridiculè repetantur regulae illae ante-praedicamentales: taceo quanta sit figurarum, aliarumque rerum perissologia: taceo & vanas repetitiones circa διότι & ὀτὶ aliáque innumera. Dicere verò nihil attinet, quanta in II. LIBRO verborum farragine, quantis ambagibus obscurentur quae de Definitione tractantur. Si definitio est oratio, quae rei naturam in aperto collocet: ipsa certè non poterat densioribus tenebris offundi. Pari ratione se habent quae de Divisione traduntur: ut taceam molestas illas repetitiones de caussis, effectis, &c. NVGACISSIMAS porrô nugas, quibus Libri TOPIci scatent, commemorare quis valeat? Observari duntaxat velim doctrinam vanissimam, quae libris praesertim IV. V. VI. per negationes traduntur. Exempli enim gratiâ, Postquam Lib. I. definivit Genus, quod praedicatur de pluribus differentibus specie in eo, quod quid est: totum deinde Librum IV. insumit in deducendis ex illa definitione hujusmodi corollariis (quanquàm sine ordine) Side nulla specie predicatur: non est Genus. Si de aliqua specie non praedicatur: non est Genus. Si de unica specie praedicatur: non est Genus. Si non praedicatur in quid: non est Genus. Si definitio generis non praedicatur de specie: non est Genus. Si praedicatur sec undum quid, & per accidens: non est Genus. Si definitio accidentis ei conveniat: non est Genus, &c. quae commemorat ad usque 83. Quaeso te, per Deum immortalem!

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
