# Exercitationes paradoxicae 139

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/139

an excogitari possit vanior corollariorum congeries? Quasi verò percepta semel illa definitione, non statìm nota haec omnia sint, absque eo, quòd tam inepta mataeotechnia tantam temporis jacturam causetur? Nisi fortè & illum quoque laudemus Grammaticum, qui tradita semel illa Nominis definitione, Nomen est pars orationis, quae declinata per casus, corpus, aut rem significat: hac statìm farragine obruat discentis ingenium, Si non est pars: non est Nomen. Si non est pars orationis: non est Nomen. Si non declinatur: non est Nomen. Si non per casus: non est Nomen. Si non significat: non est Nomen. Si non corpus, aut rem: non est Nomen. Itemque, Si non declinatur declinatione 1. 2. 3. 4. aut 5. non est Nomen. Adde &, Si non declinatur numero plurali, vel singulari: non est Nomen. Si non substantivè, vel adjectivè: non est Nomen. Si non propriè, vel communiter: non est Nomen. Si non masculinè, foemininè, &c. non est Nomen. Si non simpliciter, vel compositè: non est Nomen. Si non primitivè, vel deripativè: vativè: non est nomen. Si non positivè, comparativè, vel superlativè: non est Nomen. Rursùs, Si sit Pronomen: non est Nomen. Si sit verbum: non est Nomen, &c.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
