# Exercitationes paradoxicae 140

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/140

quae in promptu est otianti cuique conglobare? Nemo certè est, ut opinor, qui hasce quisquilias probârit: cur illas ergo haud pretiosiores suspicimus tantoperè? Quod attinet ad ELENCHOS, expendi solummodò velim, an-non fallaciae, quae dictionis sunt, ad Grammaticam potiùs, vel Rhetoricam pertineant? An-non item quos assignat Sophistarum fines, ut Soloecismum, & Nugationem, alterius sint loci, & aliunde corrigendi, quàm ex ipsa Dialectica? Verum in Dialecticam satis. VT paucis jam percurramus libros PHYSICAE ACROASEOS. Frustrà videtur LIB. I. suscipi tractatio de Principiis: nisi propositum sit quarum rerum sint principia. Quòd si dixit cap. 1. determinandum circa principia scientiae, quae est de natura: an-non alia sunt principia scientiae, & alia rerum, quae tractantur in scientia? Sed ne videamur scrupulosiores: ista intellexerit: illarum igitur rerum facere debuerat vel brevem enumerationem, simúlque exponere quid per Naturam intelligeret: ut exinde intelligi posset de quibus principiis esset disputandum. Praetereo varias tautologias, ut illam c. 3. quod Ens non sit unum continuatione, vel definitione. Praetereo item quàm vanus sit, & extra rem labor, quo sudat eodem cap.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
