# Exercitationes paradoxicae 141

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/141

circa id, quod verè est, & accidit illi, vel non accidit. LIB. II. cap. 1. in celebri illa definitione, quâ Natura dicitur Principium, & caussa motus, & quietis ejus, in quo inest primò, & per se, & non secundum accidens: superfluè poni videtur primùm illa particula caussa: cùm omnis caussa sit principium. 2. illa quietis: cùm facultas contrariorum eadem sit: nam quae est facultas loquendi, & tacendi eadem est. 3. illa ejus, in quo est: cùm & ars sit principium motionis Artificis, in quo ipsa est. 4. illa primò: 5. illa per se: nam & ars primò, ac per se est caussa motus artificialis, quatenùs hujusmodi est. 6. illa, & non secundum accidens: quid enim hoc necesse erat, cum posuisset jam per se? Cap. 2. apposite. ne explicat discrimen inter methodum Physicam, & Mathematicam? An-non hoc potiùs fuerat dicendum in prolegomenis hujus scientiae, quàm adeò intempestivè huic loco inserere? Deinceps verò nonne superfluè texere videtur tractatum de Caussis in genere?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
