# Exercitationes paradoxicae 144

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/144

Omitto & grammaticam, puerilemque explicationem vocabulorum hujusmodi, nunc, aliquando, jam, nuper, repentè. LIB. V. totus ferè est tautologicus tertii: post tria cujus capita priora enormem hûc-usque interposuit parenthesin. Praetereo porrò nugatoriam illam motus, seu mutationis divisionem, quae habetur cap. 1. Aut enim est, inquit, ex subjecto in subjectum: aut ex non subjecto in non subjectum: aut ex subjecto in non subjectum: aut ex non subjecto in subjectum. Nota quaeso solummodò hanc physicam egregiam, color mutatur in albedinem, & contrà albedo in colorem. Pulchras sanè mutationes, generis in speciem, speciei in genus! Cap. autem 3. nonne vel usurpat Grammatici munus: vel tractans de Loco, definire potiùs quàm hîc debuerat quid significent simul, seorsùm, tangere, inter, &c. Omitto contrarietatem non minùs profusè, quàm inutiliter explicari parte libri posteriore. LIB. VI. cap. 1. inutiliter repetit aliquot definitiones sup. libro traditas. Cap. 2. & sequentibus molestissimâ tautologiâ nititur probare motum esse dividuum per magnitudinem, & tempus per motum. Similiter cap. 3 nihil moveri in Nunc, quae fuerat crambe toties repetita Lib. 4. capp. 11. 12. 13. Cap. 7. quas nugas non repetit de magnitudine, tempore, mobili, eorumque infinitate?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
