# Exercitationes paradoxicae 146

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/146

Primùm autem dicam, inquit, universaliter de Infinito: unde & rursus de illo agit & reliqua parte ipsius, & cap. 7. toto. Nisi fortè rem toties confectam necesse erat sic repetere? Cap. 8. nihil ferè, nisi petit, ac repetit rationem illam insufficientem simul, & absurdam (ut aliàs probabitur) qua ostendi putat non esse alium mundum, quòd Terra illius tenderet ad centrum istius, & contrà. Cap. 9. repetit illam, qua, de infinito superiùs agens, arguebat nihil esse extra Coelum, quod illud neque simplex, neque mixtum sit, vel esse possit. Cap. 12. eóque admodùm prolixo nihil aliud quàm digreditur circa quaestionem, An aliquid generabile sit incorruptibile, vel ingenerabile corruptibile, &c. LIB. II. cap. 1. repetit quae docuerat lib. sup. de immortalitate Coeli, & ratione desumpta ex Antiquorum opinione circa sedem DEI. Cap. 3. quàm ineptè quaeso intermiscet (quantumcúmque saepè protestetur) tractationem de numero Elementorum, de existentia generationis, &c. Cap. 4. quid aliud agit, quàm actum lib. sup. cap. 2. & sequentibus, dum probat Coelum esse spaericae figurę? Cap. ij. probans quod Astra sint sphaerica, agit etiam quod egerat cap. 8. Cap. 13.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
