# Exercitationes paradoxicae 147

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 147. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/147

saepius easdem repetit Philosophorum opiniones circa caussam quietis Terrae. Cap. 14. ratio illa 3. qua suadet immobilitatem Terrae, eadem esse videtur cum I. LIB. III. cap. 1. de generatione, & corruptione vel intempestivè disserit, vel ad hoc non fuerant speciales libri destinandi. Itemque disputat continuum non componi ex insectilibus: quod jam tamen praestitum in physicis fuerat. Vt praeteream illud argumentum toties repetitum stomachum movere, quòd punctum grave esse nequeat. Cap. 2. repetit quae toties jam dicta sunt de motu naturali, & violento, seu praeter naturam: itémque de gravi, & levi. Cap. 4. agit jam acta 1 Phys. cap. 4. contra infinitatem elementorum, seu principiorum. Siquidem Anaxagoram, Democritum, & alios hîc confutat sub nomine Elementi, illîc sub nomine Principii. Cap. 5. rursùs est tautologicum 1. Physici contra principii unitatem. LIB. IV. toto nihil aliud, nisi repetit doctrinam de gravitate, & levitate. Cap. 1. definiverat quid esset graye, & leve simpliciter: cap. 4. rursùs definit, & quidem pluribus modis. Nota ibidem tautologiam, & ingentem sanè, ac permolestam, de eo, quod est sursum, quod supereminet, quod fertur ad extremum: itemque quod terra solùm gravis sit, ignis solùm levis, aqua, & aer utrúmque: quòd terra aqua, & aër gravitatem habeat in suis regionibus, &c. capp. 4. & 5. Sed uno verbo de gravi, & levi hoc toto libro solùm agitur.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
