# Exercitationes paradoxicae 148

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/148

CVM verò LIB. I. DEORTV, ET INTERITV, & quidem Cap. 1. aggreditur de Generatione, & Corruptione dicere: quid aliud agit, quàm quod actum diximus 3. de coelo, cap. 1. Omitto quòd repetat quae habentur & 1. Phys. & 3. de Coelo circa opiniones Philosophorum de Principiis. Taceo quòd cap. 2. tam fusè rursùs prosequitur quod 6. Phys. & 3. coeli probârat, non componi continuum ex indivisibilibus. Praetereo & actum jam agi de discrimine Generationis, & Alterationis. Vt taceam quae hoc cap. de Alteratione, & sequentibus de Augmentatione tractantur, dicenda potiùs fuisse in physicis, cum de Motu: sunt enim motus species.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
