# Exercitationes paradoxicae 149

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/149

Praetereo quòd cap. 5. sumit declarandum discrimen Augmentationis à Generatione, & Alteratione: quod sup. tamen cap. jam praestiterat. Sed & omitto de Augmentatione hac in parte ita tractari, ut illa fiat Viventium propria. An-non potiùs hîc tantùm dicendum de Augmentatione generaliter: posteà verò cum de Anima, seu viventibus, de eadem specialiùs? Cap. 6. proponit de Elementis quaerendum, utrum sint, an non? & utrum sempiterna sint? Quasi verò in 3. de Coelo haec agitata non fuerint? Itémque disputationem instituit de Tactu, quod non possit absque illo esse actio physica: & disputationem etiam de Actione, & Passione, quòd Mistio sine illis non sit: Quasi verò & contactum esse necessarium non sit dictum in physicis Lib. 7. cap. 2. & de Actione, & Passione non fuisset disputandum opportuniùs, cùm de caussa Efficiente? Omitto autem vanas illas de tactu repetitiones, Est igitur tangens ut plurimùm d, quod tangit tangens: apparet tangens tangere quod tangit: necesse videtur esse quod tangitur tangere, &c. Postquàm verò cap. 7. conclusit tractatum de actione, & passione: rursùs tamen cap. 8. de eisdem disputat. Imô & cap. 9. quasi jam anteà nihilquóque Diy ded by Goog quóque dixisset de Generatione, Quo autem modo, inquit, insit Generare entibus & Agere, & Pati dicamus, &c. Lib. II. cap. 1. repetita conclusione saepiùs antè repetita, aggreditur de Elementis dicere: actum nempe saepiùs agere, opinionésque circa ipsorum numerum recensitas recensere. Cap. 8. rursùs de Mixtione. Cap. 9. generaliter de Generatione, & Corruptione: de quibus etiam disputatum sup. libro ex professo fuerat. SED LIB. I. METEORORVM, & quidem cap. 1.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
