# Exercitationes paradoxicae 150

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 150. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/150

Si Meteorum dicitur, quod in sublimi generatur: quorsùm ergo suscipit agendum de Terrae speciebus, partibus, proprietatibus? Praetereo quàm multa hîc soleant non Meteorologica tractari. Disputari enim solet v. c. de Ignibus subterraneis, de origine Lacuum, Fluviorum, &c. gigni haec dicas Quantumcúmque enim ex Vaporibus, aut Exhalationibus: neque tamen hoc est ita certum, neque illa in sublimi fiunt, ac proinde Meteora non sunt. Et cum noster quoque Ignis ex vapida exhalatione gignatur, ut ille subterraneus: cur de illo quoque universè hîc non agitur? Imô & si quicquid ex vapore, aut exhalatione fit, tractari hîc debet: cur non tractatur & delachrymis, de flatibus, aliisque id genus sexcentis? Sed ut haec missa faciamus: cap. 12. quantánam tractat perissologiâ de generatione grandinis majoris propè terram, quam remotiùs. Caeterùm verò ubi dixit generari maximè grandinem vere, autumno, ac aestate: cur simpliciter adjicit? & in maturatione fructuum: quasi fructuum maturatio non contingat aliquâ ex iis tempestatibus? Cap. 13. intempestivè praemittit de Ventis, quae indiscussa ibi relinquat. LIB. II. tautologiae innumerae sunt praesertìm de Ventis: v. c.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
