# Exercitationes paradoxicae 152

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/152

Ne verò existimes tractationem fieri deinde specialiorem: attende quaeso, & nihil videbis aliud, quàm descriptiones quasdam generales hujusmodi terminorum, quibus etiam adjunguntur quas anteà hac serie proposuit, mollificabile, non mollificabile, tingibile, non tingibile, flexibile, inflexibile, frangibile, non frangibile, friabile, non friabile, impressibile, non impressibile, formabile, non formabile, pressibile, non pressibile, trahibile, non trahibile, ductile, non ductile, fissibile, non fissibile, secabile, non secabile, viscosum, fragile, commassibile, non commassibile, combustibile, non comhustibile, exhalabile, non exhalabile, repetit autem in tractatione combustibile: addit & inflammabile, & carbonatile, Quae idcircò refero, ut intelligas quàm sit necessarium tempus in istis conterere. SEQVVNTVR Libri de ANIMA, in quorum I. cap. 1. Logicam prorsùs doctrinam tradit de methodo, artévè, & variis definiendi rationibus. Quorsùm id enim? nisi quandocumque erit aliqua tradenda definitio, definiendi regulae, ac leges generales praemittendae sint? Cap. 2. tautologia est in recensendis Philosophorum opinionibus circa Animae naturam, verbi causa Democriti, & Anaxagorae. Lib. II. cap. 5. quanta quaeso farrago est de Actu, & Potentia, tum remotâ, tum proximâ? Vocabula sanè haec opere reliquo toto fastidium pariunt maximum.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
