Latin
154
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 154
Unproofread scanNot analysed yet
Sanè Exercitatio praesens plùs justo excresceret, si quod jam proponimus, deductione comprobaremus. Id igitur fiet commodiùs, ubi suo loco ostendemus scientiarum Reginam non esse Metaphysicam Aristoteleam. Quare jam nihil attinet attingere, &commemorare speciales tautologias: cùm perspicuum futurum sit ex tunc deducendis I. librum Metaphysices esse tautologicum primi, &secundi physici, tertii de coelo, secundi de generatione: II. item Physici secundi. III. IV V. VI. VII. totius sparsìm organi: VIII. IX. ac X. &ipsius organi, &physicorum plurium: XI. &physici tertii, ac sequentium, &praecedentium etiam tertii, quartíque metaphysicorum. XII. priore parte primi physici, &plurium praecedentium: posteriore plurium physicorum, itémque de coelo: sed nominatim physici 8. XIII. &XIV librorum item antecedentium, Quoties enim disputari audis de Ideis, de Numeris, de Entibus mathematicis? Quoties audis opiniones antiquorum Philosophorum circa principia rerum naturalium? Quoties audis repeti quàm variis modis dicatur Ens, Vnum, Substantia, &c. Quoties de Caussis tractari? Quoties de materia, forma, definitione, sexcentisque aliis, quorum non posset hoc loco non esse molesta congeries?