# Exercitationes paradoxicae 155

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 155. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/155

SVPEREST non-nihil dicamus circa libros NICOMACHIOS. Cùm igitur LIB. I. cap. 3. perorasset de Auditore civili: cap. deinde 4. oblitus perorationis, de illo rursùs disputat. Cap. 6. vel abs re prorsùs, vel leviter certè digredi videtur ad Ideam evertendam, quam & in Metaphysica tentavit toties convellere. Cap. 7. repetit excusationes ejusdem cap. 3. Sed & repetit etiam LIB. II. cap. 2. LIB. autem III. cap. ij. repetit quae de voluptate sup. libro, cap. 7. disputata fuerant: ut etiam jam cap. 1. repetierat priùs traditam Violenti definitionem. LIB. IV. cap. 6. repetit quòd inter Morosum, & Obsequiosum medius careat nomine. LIB. V. duobus prioribus capp. quae tautologia de Iustitia universali, & particulari! Cap. autem 9. iterantur millies dicta de discrimine, quòd est inter Injusta agere, & injustè. LIB. VI. de habitibus intellectus Sapientia, Intelligentia, Scientia, & Arte penè totus alienus est. Quo enim jure censebis ista hîc interserenda: non minore sanè in quamcúmque aliam tractationem inserentur. An-non in hoc opere de virtutibus morum disputatur? Vt quid ergo praefatur agendum postmodùm de virtutibus mentis? Certè Aristotelei de illis potiùs in Logica, quàm in Ethica disputant.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
