# Exercitationes paradoxicae 156

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/156

Iam cap. ejusdem libri 12. cùm tam saepè repetitum sit discrimen inter justa agere, & justè, altiùs, inquit, incipiendum est, hoc sumpto initio, quemadmodùm justa agentes nonnullos nondum justos esse dicimus. &c. LID. VII. quàm multa, & quidem tautologicè, de continentia, & incontinentia per 10. capita priora! LIB. VIII. toto, atque etiam IX. quanta perissologia de Amicitia, itemque de varietate, conditionibus, & statu, quo habendi Amici sunt? Plurima etiam LIB. X. de voluptate iterantur. Attamen de his hactenus.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
