# Exercitationes paradoxicae 157

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/157

Quin & Magnum etiam, ac Parvum contraria vulgò dicuntur, & sunt. Licet enim Aristoteles velit contrarietatem hanc esse solùm in Relatione: fundamenta nihilominùs contrariarum relationum debent esse contraria: seu quia relationes suis fundamentis identificantur: seu quia non potest aliunde desumi contrarietas. Et utut ista non quadrent ad definitionem contrariorum Aristoteleam: satis est, dummodò ad usum loquendi communem, & receptum quadrent. Sed & nonne falsum est quod docet ipsam Quantitatem magis, minúsque non suscipere? Vt Qualitas enim, puta Calor, major, vel minor dicitur: sic à fortiori longè dicetur major, vel minor Quantitas. Quod si dicas parvam Quantitatem dici quidem minorem, sed non minùs quantitatem, quàm magnam: an-non pari ratione remissus calor dicetur quidem minor, sed non minùs calor, quàm intensus? Siquidem ut quantitas, quantumlibet parva, semper habet totam quantitatis essentiam: ita calor, quantumvis lentus, habet semper essentiam caloris. Ad. haec: nonne falsò etiam docet (vel ex communi sententia Locum esse speciem quantitatis distinctam à superficie?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
