# Exercitationes paradoxicae 16

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, PRIMI LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/16

Sic enim verentur ne desit disputandi materies, ut nullum lapidem non moveant, quò undequáque accersatur. Non haereo hîc in commemorandis, quae ex Grammatica petunt, praesertim in Dialecticis: illa suo inferiùs loco recenseri poterunt. Moneo solùm in Philosophiam derivatas esse quaestiones abstrusissimas ex Theologia, seu scientia divina. Mysteria enim Trinitatis, & Incarnationis in Metaphysica pertractant: cùm tractant de hypostasi, sive subsistentia. Edisserunt item quae spectant ad foelicitatem supernaturalem in morali Philosophia: ubi de fine ultimo. Disputant & in Physica de existentia corporis Christi, positionéque ipsius in Eucharisticis speciebus: ubi de loco, & vacuo.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
