Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 160
Unproofread scanNot analysed yet
Nonne &falsò docet syllogismi Hypothetici nullam esse analysin, seu resolutionem? Genesis certè aliqua est: &quicquid ex multis constituitur, potest profectò ex eorundem resolutione examinari. Sed &cur dicit syllogismum dubium, seu qui ex parte falsus sit, minimè retexendum esse? An non idcircô potiùs retexendus, &examinandus est, ut fallacia detegatur? Alioquin certè, si hoc verum sit, ad quid Topica, &Elenchi? LIB. II. Quis non videat Inductionem, &Exemplum immeritò fieri Argumentationis species? Argumenta enim sunt, non verò argumentationes.