# Exercitationes paradoxicae 160

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/160

Nonne & falsò docet syllogismi Hypothetici nullam esse analysin, seu resolutionem? Genesis certè aliqua est: & quicquid ex multis constituitur, potest profectò ex eorundem resolutione examinari. Sed & cur dicit syllogismum dubium, seu qui ex parte falsus sit, minimè retexendum esse? An non idcircô potiùs retexendus, & examinandus est, ut fallacia detegatur? Alioquin certè, si hoc verum sit, ad quid Topica, & Elenchi? LIB. II. Quis non videat Inductionem, & Exemplum immeritò fieri Argumentationis species? Argumenta enim sunt, non verò argumentationes.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
