# Exercitationes paradoxicae 164

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/164

cum συλλογίζειν sit ratiocinari) author est Plato in Parmenide. PHYSI CA tamen ACROASIS plures adhûc calumnias detegit adversus Antiquos. Quid enim? Nonne immeritò LIB. I. criminatur Parmenidem, ac Melissum? Adoritur illos cap. 2. tanquàm asserentes unicum Principium immobile: postmodùm autem illos insectatur sub nomine Entis, non Principii: quasi dixissent omnia esse unum Ens immobile. Theologicè porrô illi loquebantur, intelligentes nempe unum Deum sive unam primam Caussam: ut vel ex eorum fragmentis, quae adhûc extant, colligere est. Quid quòd ipse Aristot. 1. Metaph. c. 5. dissimulare id non potuit? cùm doceat Parmenidem per illud Vnum intellexisse Deum. Et certè Simplicius, quem non parum Aristotelei suspiciunt, ingenuè fatetur Parmenidem prorsùs θεολογεῖν. Quare & idem Aristoteles cùm initio cap. 2. tùm sub finem 3. hujus, duos hosce Philosophos Physicis opponit (quod idem 1. Coeli habetur) ut ostendantur non physicè loquuti, sed Theologicè. Quaeso ergo cur non-Physicos, neque phisicè loquutos physicè interpretetur, & in alienum sensum detorqueat, ut habeat quos laceret?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
