Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 165
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde verò immeritò taxat Anaxagoram: Ac primùm quidem improbans illius ὁμοιομεριαμ: cùm vel ipsemet videatur eandem adstruere lib. 4. meteor. cap. 12. &aliunde Anaxagoras videatur dixisse non actu, sed potentiâ contineri omnia in omnibus: quod idem sanè dicturus Peripateticus est, propter Materiam, quae ubique adest, &ubique formas omnes potentiâ suâ continet. Cur non id dicat? cùm &ipse Aristoteles 1. Meteor. cap. 3. haec habeat: Dicimus itaque ignem, aërem, aquam, terram fieri ex se invicem, &unumquódque horum in unoquóque contineri potentiâ. Adhaec perperam visus est dissimulare aliud Anaxagorae principium, Mentem illam tantoperè celebratam, quam (immemor fortè) posteà confitetur lib. 2. cap. 4. &clariùs lib. 8. capp. 1. &5. ut non praeoccupem quod dicetur circa Metaphysicam. Rursùs immerita est calumnia adversus Anaxagoram, cùm illum lib. 3. cap. 3. vexat, quod asseruerit infinitum firmare seipsum, ac proinde immobile esse. Ille siquidem de Mente, sive DEO loquebatur, quem ipsemet 8. libro, &12. metaphysico fatetur immobilem, &infinitum. Praetereà verò LIB. 8. cap. 2.