# Exercitationes paradoxicae 167

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/167

Quasi verò domus non fiat: cùm fiat tamen ex gypso, ligno, lapide, quae contraria minimè sunt? Quod rursùs docet principia debere esse contraria? Quasi principia non debeant potiùs sympathiam inter se habere, ut faciliùs coeant? Quod enim formam, & privationem facit ipse contraria: praeterquàm quòd absurdum est Privationem facere principium: nonne impugnatur; & corruit ex definitionibus contrariorum, & privantium in Organo traditis? Pari ratione falsum videtur quod cap. 6. asserit nihil esse substantiae contrarium: quod idem asseruit in Logica, & repetit Lib. V. cap. 2. & alibi. Certè enim substantia ignis substantiae aquae contraria est. Dices quidem contrarietatem in qualitatibus olùm esse. Et verò cùm hae qualitates sint suarum quaeque substantiarum propriae, & ex illis oriantur, suumque esse accipiant: an non in illis etiam arguunt contrarietatem? Sit enim utrobique substantia ejusdem naturae: unde est quòd hae qualitates potiùs inde pullulent, quàm quae sunt illis contrariae? Sed & rursùs falsum est quod eodem cap. docet; contraria pati non posse à se invicem. Nonne enim frigida cum calidis, humida luctantur cum siccis? Nonne qualitates istae mutuò sese rerundunt, & conficiunt? Falsum, & Impium quòd cap. 9. voluit Ex nihilo nihil fieri. Neque enim ipse limitat ad virtutem naturalem: sed absolutè pronunciat. Falsum proimde, & impium est quod materiam facit ingenerabilem, hoc est, increabilem. Falsum praetereà quòd Lib. II. cap. 7. docet Formam, Finem, & Efficiens coincidere, respectu intellige ejusdem effectus. Quomodò enim Pater idem est cum forma essentiali Filii? Falsum item quod defendit cap. 8. Artem non deliberare: alioquin enim Artifices omnia faciunt temerè.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
