Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 168
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi verò faber murarius non deliberat, an fundamentum potiusquàm tectum parare debeat: proptereà non consultat, an nunc, potiusquàm aliàs? an ex hac materia, potiusquàm ex alia? an hoc modo, potiusquàm alio? &c. LIB. III. cap. 1. attende quàm verè, &constanter faciat Formam, &Privationem species Substantiae, ut Qualitatis sunt album, &nigrum? Rursúsque quàm appositè Grave, &Leve asserat esse potius species relationis, quàm qualitatis? Capp. 6. &7. docet dari non posse numerum, quo non sit excogitabilis major: magnitudinem verò posse, v. c. Mundum. Quaeso tamen cur non liceat majorem hoc Mundo concipere molem? An-non fatentur jam omnes potuisse Deum creare Mundum (si nempe voluisset) majorem, quam creaverit? imò &,ut contendunt etiam quam-plurimi, infinitum? Cap. 7. Infinitum definiendum statuit illud, extra quod aliquid semper assumere licet: Quomodò verò infinitum per aliquid extra se? Cap. 8. Postulat aeternam vicissitudinem generationum: quasi Mundus aeternus sit? LIB. IV.