# Exercitationes paradoxicae 168

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/168

Etsi verò faber murarius non deliberat, an fundamentum potiusquàm tectum parare debeat: proptereà non consultat, an nunc, potiusquàm aliàs? an ex hac materia, potiusquàm ex alia? an hoc modo, potiusquàm alio? &c. LIB. III. cap. 1. attende quàm verè, & constanter faciat Formam, & Privationem species Substantiae, ut Qualitatis sunt album, & nigrum? Rursúsque quàm appositè Grave, & Leve asserat esse potius species relationis, quàm qualitatis? Capp. 6. & 7. docet dari non posse numerum, quo non sit excogitabilis major: magnitudinem verò posse, v. c. Mundum. Quaeso tamen cur non liceat majorem hoc Mundo concipere molem? An-non fatentur jam omnes potuisse Deum creare Mundum (si nempe voluisset) majorem, quam creaverit? imò &, ut contendunt etiam quam-plurimi, infinitum? Cap. 7. Infinitum definiendum statuit illud, extra quod aliquid semper assumere licet: Quomodò verò infinitum per aliquid extra se? Cap. 8. Postulat aeternam vicissitudinem generationum: quasi Mundus aeternus sit? LIB. IV.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
