# Exercitationes paradoxicae 169

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/169
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/169

Falsum videtur & quòd Locus sit superficies, & quòd non detur Vacuum, & quòd Tempus sit mensura motus: Verùm haec sunt suis locis demonstranda specialiùs. Praetereà verò c. 5. falsa omnia comperies deduci corollaria: ut taceam Zenonis dubitationi minimè satisfieri. atque exinde colligi toti Mundo (certè ipsi extimo coelo) nullum locum superesse: quod patet quàm absurdum sit. Cap. 14. Quaerit, si anima numerans desit: utrumne tempus sit futurum? respondet autem negative. Dormiant omnes igitur, animáque nulla numeret, & tempus non praeterlabetur. Pharmacum sanè prorogandae vitę, senióque arcendo eximium! LIB. V. cap. 4. triplicem facit unitatem, genericam, specificam, numericam: cùm non videatur tamen esse nisi duplex, generalis, & specialis: ut suo loco probabitur. Hoc tamen esto. Ad numericam, sive absolutè, & simpliciter dictam exigit perfectionem, & regularitatem. Quasi verò Monstrum non sit unus homo, vel unum monstrum numero? quasi Scalenum triangulum una numero figura non sit? quamvis illud imperfectum, ista sit irregularis. Quid verò quòd LIB. VI. tam multis confirmat, omnia pariter dividua, & individua esse, cap. 4. Et neque in mobili, neque in motu, neque in tempore quidpiam esse primum, cap. 5.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
