Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 170
Unproofread scanNot analysed yet
Et non continua quoque participare hanc infinitatem, defectúmque termini, cap. 6. Et stationem similiter, quietemque, cap. 8. Quid, inquam? quis ista capiat? baculum ita esse infinitum, ut nihil primum ultimumque habeat, atque idcircô extremis careat? &cursum similiter? &tempus quo homo vivit? atque ita de caeteris. Cap. 10. dicit indivisibile non moveri. At nonne anima suos habet motus, dum videt, aut imaginatur? ut vel ipsemet admittit Lib. 8. cap. 3. est autem anima indivisibilis. Quod si dicas quaestionem esse de indivisibili quantitatis: cùm per ipsum neque detur, neque dari valeat: an non absurda propositio? LIB. VIII. praeter falsa innumera, quae deprehendere est, capp. 5. 6. 7. 8. 9. insignis prae caeteris est Impietas illa, quam cap. 1. nititur adstruere de aeternitate Motus: ut contra fidem orthodoxam faciat Mundum ingenitum, &aeternum. Age verò quibus illam persuadet rationibus? I. est haec, Motus est actus mobilis: mobile ergo praecessit motum. Quaeso te, an non se propriâ consequentiâ strangulet?