# Exercitationes paradoxicae 173

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/173

Hoc autem quis capiat? Cap. 8. refert scintillationem Inerrantium, & vertiginem orientis, occidentisque Solis ad longitudinem, seu distantiam: quod & in Analyticis asseruerat. Hoc autem subsistere non posse declarabitur suo loco. Cap. 9. Pythagoreos taxat circa coelestem harmoniam: cùm tamen constet illos sonoram noluisse intelligere. Cap. 10. contendit orbium semper esse velociores motus, quò magis illi distant à mobili primo. At vero Solis, Veneris, & Mercurii eadem est conversio, videlicet annua.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
