# Exercitationes paradoxicae 174

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/174

Neque recurrendum est tibi ad motus in Epicyclis: Nam superiorum Planetarum quò quisque est remotior à mobili primo, eò tardiùs ab solvit motum in suo Epicyclo. Cap. 12. Solem, & Lunam usurpat, quasi errantium infimos: cùm tamen constet Solem non occurrere immediatè supra Lunam. cap. 4. docet partes terrae ferri per accidens ad centrum terrae: per se ad centrum universi. At hoc tamen ex aliàs dicendis convincetur admodùm falsum. Vt taceam quod suo loco evincere conabimur, moveri Terram, esseque extra centrum universi, contrà quàm hîc adstruitur. LIB. III. cap. 2. repetit illam impietatem, Aliud ex alio corpus fieri est possibile, ut ex aëre ignem: omnino autem ex nulla alia praeexistente magnitudine, est impossibile. Praetereo illud, Quod vi movetur, infinitum facere motum: Peripatetici quippe videntur commune illud dictum probare, nullum violentum durabile. LIR IV. cap. 1. videtur immeritò Antiquos taxare, quòd grave, & leve respectivè accepissent. Sed hoc fusiùs erit ostendendum; cùm de elementis disputabitur. Cap. 3. videtur & immeritò propter illud reprehendere, Simile fertur ad simile: praefertim verò dum hoc, inquit, omninô non accidit. Non enim si quis transponat Terram ubi nunc est Luna, non feretur partium unaquaeque ad ipsam, sed ad eum locum: ubi nunc existit. Quasi verô in loco sit attractiva quaedam & alliciens vis, potius quàm in ipsa Terra? Sed de hoc plura aliàs. ET verò quòd LIB. I. DE GENERATIONE, cap. 1.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
