# Exercitationes paradoxicae 175

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/175

docet album, nigrum, durum, molla esse differentias elementorum: quaeso te vel per ipsius Aristotelis Genium probesne, an improbes? Cap. deinde 2. dicit fieri generationem simpliciter in substantia, si generetur ignis: non autem si Terra. Quaeso ex te quare non? & quae sit differentia? Taceo autem, si Materia, per ipsum, est non ens simpliciter, quò fiat generatio: quánam ratione Creatio fieri dicenda sit a nobis ex non ente simpliciter? Cap. 5. quid jam dicit durum generari à non duro: si generatio non accidentis, sed substantiae propria est? Et si dicas accipi generationem secundum quid: cur non dicit potiùs alterari quàm generari? ut vitetur confusio. Quid vero? nonne falsum est quod eodem cap. docet vim alteratricem perinde esse in alterato, atque auctricem in aucto? Certè haec est semper in eodem subjecto: illa ferè in alieno, ut perspicuum est. Cap. 7. falsum videtur quòd simile pati non possit à simili, ut homo ab homine, equus ab equo. Neque dicas Aristotelem solùm intelligere qualitates contrarias dissimilitudinem caussari, ex qua sequatur passio: nam ille eandem admittit contrarietatem inter corpora, ut textu 50. Praetereà verò nonne illud incredibile prorsùs est, quòd medicamenta nihil patiantur, seu nullo modo alterentur à corpore? cùm saltem eorum vis de potentia in actum ducatur. Certè vulgò admittuntur alterari, dum alterant. LIB. II. cap. 2. Falsum videtur quòd Gravitas, & Levitas qualitates activae non sint. Cap. 3. quòd Aëri maxima humiditas, Terrae maxima siccitas conveniat. Cap. 4. quòd Elementa transmutentur in se invicem. Cap. 8.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
