# Exercitationes paradoxicae 176

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/176

quòd & sint quatuor Elementa, & constent omnia ex illis quatuor. Verùm haec omnia fusiùs sunt deducenda cùm de Elementis. Omitto autem cap. 5. Albedinem, & Nigredinem immeritò assignari elementorum proprietates. Omitto & cap. 6. Empedoclem immeritò argui, quòd voluerit elementa esse inter se comparabilia (v. c. quantitate) & tamen noluerit in se mutuò transmutabilia. Certè enim Aristoteles ipse non vult coelos, & inferiora transmutabilia esse: quae tamen sunt comparabilia (ex. gr. quantitate.) Cap. etiam 9. Plato immeritò coarguitur ob Idearum impressionem: itemque falsò asseritur quòd materia, potiusquam alia caussa, sit ratio, cur aliquid possit esse, & non esse. Cap. 10. vult motum coelestem esse caussam generationis, & corruptionis, quòd semper adducat, & abducat generans. Superiore cap. Platonem impugnaverat, quòd Ideis constitutis sequeretur, cum illae perpetuae sint, eôdemque modo semper se habentes, ut eaedem semper fierent generationes. Iam verò cum Sol generans, per ipsum, perpetuus sit, & idem per motum coelestem quotannis adducatur, & abducatur: quamobrem non easdem semper creabit generationes?

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
