Latin
EXERCITATIO VII
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 177
Unproofread scanNot analysed yet
Sanè quicquid responderit, Plato etiam usurpabit, ut inaequalitatem materiae, concursum agentium inferiorum, &c. Nota quod hoc loco motui coelesti tribuit praescriptionem temporis, &vitae uniuscujusque: quod Ecclesia tamen orthodoxa damnat in Genethliacis. METEORO RVM autem LIB. I. cap. 3. falsum est &vapores non cogi in nubes prope terram, &cogi sursùm, ubi tantùm desinit radiorum solarium refractio (seu reflectio potiùs) quae à terra fit. Siquidem reflexio radiorum solarium, quae à terra est, ad Lunam usque pertingit (imò etiam longè ulterius, ut dicetur, cum de luce Lunae secundaria.) Cap. 4. falsum videtur quòd Sydera cadentia, &Fulmina etiam, deorsùm ferantur propter gravitatem: nam &motus ille syderum cadentium tribuitur dispositioni materiae: &fulmen violenter explosum, quà data porta, exilit. Falsum item quòd haec accendantur propter coeli correptionem, qua nempe &ignis contiguus, &aër igni immediatè suppositus circumrapiantur: veluti meliùs intelligetur ex dicendis alibi. Capp. 6. &7.