# Exercitationes paradoxicae 177

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/177

Sanè quicquid responderit, Plato etiam usurpabit, ut inaequalitatem materiae, concursum agentium inferiorum, &c. Nota quod hoc loco motui coelesti tribuit praescriptionem temporis, & vitae uniuscujusque: quod Ecclesia tamen orthodoxa damnat in Genethliacis. METEORO RVM autem LIB. I. cap. 3. falsum est & vapores non cogi in nubes prope terram, & cogi sursùm, ubi tantùm desinit radiorum solarium refractio (seu reflectio potiùs) quae à terra fit. Siquidem reflexio radiorum solarium, quae à terra est, ad Lunam usque pertingit (imò etiam longè ulterius, ut dicetur, cum de luce Lunae secundaria.) Cap. 4. falsum videtur quòd Sydera cadentia, & Fulmina etiam, deorsùm ferantur propter gravitatem: nam & motus ille syderum cadentium tribuitur dispositioni materiae: & fulmen violenter explosum, quà data porta, exilit. Falsum item quòd haec accendantur propter coeli correptionem, qua nempe & ignis contiguus, & aër igni immediatè suppositus circumrapiantur: veluti meliùs intelligetur ex dicendis alibi. Capp. 6. & 7.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
