# Exercitationes paradoxicae 179

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/179

Vallis-clausae) ex aëre solo, qui intùs contineatur, generari? Cap. 5. experientia convincit falsum quod asserit non nisi duas terrae Zonas esse habitabiles. Cap. etiam 6. quod docet plures flare ventos ex parte Boreae, quàm Austri, ac proinde Thrasciae, & Mese nullos esse oppositos. Lib. III. cap. 2. obiter, & cap. 5. ex professo asserit, & se demonstrasse opinatur Iridem non posse esse majorem semicirculo. Vidit tamen Io. Fr. Picus Mirandulae comes majorem: vidimus & nos Aquis-Sextiis iij. Kal. Octob. an. 1619. Sole jam-jam occiduo, delabenteque infra horizontem. Cùm nempe crura Iridis orientales Tropicos propè occuparent, parùm aberat quin supremus arcus zenith nostrum attingeret: Caeterùm non modò falsum, sed etiam ridiculum, vel teste Alberto, est, quod asserit Iridem Lunarem non posse contingere, nisi intra magnum tempus, putà 50. annorum, & quidem una tantùm die mensis, putà in plenilunio. LIB. IV. cap. 9. falsum videtur quod asserit aes tingi non posse. Ita nimirùm cadmiâ tingitur, ut aurum ipsum mentiatur. QUI Libri sunt DE ANIMA plurima etiam continent falsa. Nam LIB. I. cap. 3.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
