Latin
PRIMI LIBRI
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 18
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsi quoque ad syllabarum distinctiones, &conjunctionum, ac propositionum proprietates descenderunt: &invidere Grammaticis, invidere Geometris (addere &nos possumus, invidere Theologis) quicquid in illorum artibus supervacaneum erat, transtulere in suam. Haec ille. IAM verò in iis, quae adhuc tractantur, quaecumque tandem illa sint, quanta quaeso confusio! Imprimis enim plerósque omnes Aristotelis textui alligatos videas, occasione sumpta unius textus, aut sententiae, figere pedem, &anchoram in quaestione, aut disputatione, quae alterius loci propria sit: ac proinde nullam habeat seu cum praecedentibus, seu cum sequentibus connexionem. O quàm saepe mihi visi sunt canum levitatem, &inconstantiam imitari! qui regiam viam deserentes passim digrediuntur ad omnes, quas offendunt semitas: sive etiam malam fidem palaestricorum forensium, &vitilitigatorum! qui liticulis subnatis principem caussam passìm implicant. Et haec praxis quidem ubique est obvia: sed in physicis praesertim, &metaphysicis libris. Sic initio Physicae statìm, propter aliquot verbula, quae Aristoteles obiter inseruit de scientia, toto, &partibus: disputare plaerúmque solent de scientia in genere, &de modo demonstrandi in omnibus disciplinis.