# Exercitationes paradoxicae 183

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/183

Pari ratione scilicet jam rideret suos Sectatores, qui ubi habent perspectam caussam alicujus rei naturalis, illam usurpant, ac proponunt: ubi autem aliquid ignorant, ad primam caussam, seu Deum confugiunt, citantes pactum, quod initio Deus cum natura inierit: etsi tamen Tabellionem, & Registrum nesciant. Omitto quàm immeritô carpat Platonis Ideas, cùm illae nihil sint aliud, quàm universalia Aristoteleorum, vel generalissimae notiones, ut deduci aliàs poterit. Nota solùm non modò ab ipso rideri Anaxagoram: sed & ferè caeteros dicteriis impeti eodem Lib. 1. Hipponem, inquit cap. 3. nemo dignabitur in istis commemorare propter intellectus illius simplicitatem. Cap. 4. Empedoclem balbutire dicit. Cap. 5. Omittendi, inquit, duo, tanquàm paululùm agrestes Xenophanes, & Melissus: & paulò pòst docet Pythagoreos valdè simpliciter egisse, quòd definierint, inquit, perfunctoriè: & cujus primò dicta definitio inesset, hoc substantiam rei putabant. Cap. 6. postquàm antiquiores Dialectices expertes fecit, Balbutienti, inquit, assimilata fuit prima Philosophia. Vide etiam lib. 4. cap. 2. lib. 8. cap. 3. & alibi saepiùs. Non memoro hîc praecipuas operis hujus impietates congestas esse in quinque illa posteriora capita XII. LIB. quae sola diximus superius esse metaphysica: v. 9. Cum cap. 6. Motum coelestem aeternum facit: Cùm 7. facit Movens primum movere necessitate immutabili, & aeterna: Cùm 8. nullam esse docet substantiam incorpoream nisi quae moveat aliquem orbem. Cùm 9. scribit Mentem divinam non intelligere omnia: ex quo profectò sequitur, ut curam non gerat rerum omnium. Ista, inquam, & alia omitto, quae jam antè attigimus, vel quae cùm de DEO loquemur, explicabuntur uberiùs. RESTAT ut & aliquid ex NICOMACHIIS seligamus. LIB. ergo I. cap. 5.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
