# Exercitationes paradoxicae 185

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/185

de forti loquens, quò magis, inquit, omni virtute ornatus, & foelicior fuerit, eò magis ob mortem dolebit. Quasi verò? Quod LIB. IV. cap. 2. probat superstitiosas illas suae Religionis circa Deos caeremonias, & impensas. Quod LIB. V. cap. ult. docet posse neminem afficere seipsum injuriâ. Quod LIB. VI. c. 2. electionem non vult esse sine morali habitu: quasi nemo incipiat, & tùm, cum non habet habitum eligendi, eligere. Quod cap. 3. facit Intellectum principiorum habitum, perinde ac Artem, Scientiam, Sapientiam, Prudentiam. Ita quidem si & istos naturales faceret: at censet esse acquisitos. Quod LIB. X. cap. ultim. dicit scribendum sibi de Republica: quòd Antiquiores id negotium, & de Legistatione non attigerint. Egregia Ethices conclusio, perinde ac Dialectices! Quasi verò Plato non scripserit anteà quos adhuc habemus libros de Republica, & de Legibus? EX ERCITATIO VIII. Quòd apud Aristotelem innumera contradicant. RIMò videtur circa Librum CATECORIARVM Contradictio esse, CVM facit decem Categorias: ET alibi tamen modò tres, modò sex, modò octo, &c. ut sequente libro fusiùs ostendemus.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
