# Exercitationes paradoxicae 186

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, EXERCITATIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/186

CVM dicit substantiam primam esse magis substantiam, quàm secundam: ET non longè tamen pòst Substantiae proprium asserit, ut suscipiat magis, & minùs. CVM facit Tempus speciem Quantitatis continuae: ET Lib. tamen 4. Physicorum facit discretae speciem. Vult enim esse numerum: numerus autem hoc loco discreta quantitas est. CVM Relationem facit summum genus: ET posteà tractans opposita facit oppositionis speciem. Qua enim ratione potest aliquid esse genus summum, si superius genus habeat? CVM habitum, & dispositionem eandem candem facit Qualitatis speciem: ET posteà tamen vult dispositionem esse genus habitus.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
