# Exercitationes paradoxicae 189

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, 189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/189

contra Platonem disserens, docet divisionem petere, non autem probare: ET non longè tamen pòst disputat adversus Speusippum, divisionem non petere statuit. CVMLIB. I. TOPICORVM asserit nullam methodum generalem tradendis locis inveneri posse: ET ipse tamen methodicè tradit, vel affectat certè tradere per divisionem, subdivisionemque quatuor illorum capitum generis, definitionis, proprii, & accidentis. CVM LIB. VI. docet fieri posse ut definitio non sit, quamvis significans Quod quid erat esse: ET in praecedentibus tamen dictum fuerat definitione significari Quod quid erat esse. CVM in Elenchis ponit inter vitia dictionis ambiguitatem: ET 2. tamen Topicorum ambiguè loquendùm docuit, ut superiùs tetigimus.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
