Latin
AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 190
Unproofread scanNot analysed yet
ostendit binarium principiorum numerum non sufficere, quòd substantiae nihil sit contrarium: ET anteà tamen admiserat esse in omni genere unam contrarietatem (nisi forte genus esse substantiae non dixeris?) CVM capp. 8. &9. LIB. I. tam multis Privationem adstruit: lib. autem 2. cap. 1. profitetur se posteà consideraturum, detur-ne privatio, an non: &an sit aliquid contrarium substantiae (non recordatur nempe eorum, quae jam anteà dixerit:) ET posteà dum lib. 5. &lib. 2. de Generat. id considerat, dicit verò nihil esse contrarium substantiae: quid aliud, quàm privationem negat: Certe illam deinceps nusquàm usurpat pro principio. CVM eodem LIB. II. cap. 7. dicit Movens immobile non habere motus principium: ET intereà tamen dicit movens. Certè caussa efficiens, quae eadem movens est, definitur ab ipso Id, unde motus principium. CVM eodem cap. docet primum illud movens phyficè movere: ET aliunde tamen dicit non esse movens physicum. Quis certè capiat movens physicè movere, &movens tamen physicum non esse? Cur ergo in Physica tam multa de illo? CVM adversus Empedoclem naturae opera casu fieri asserentem disputat: ET fatetur tamen Monstra esse peccata, &lapsus naturae: imô &7. Metaph. cap. 7.