# Exercitationes paradoxicae 190

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/190

ostendit binarium principiorum numerum non sufficere, quòd substantiae nihil sit contrarium: ET anteà tamen admiserat esse in omni genere unam contrarietatem (nisi forte genus esse substantiae non dixeris?) CVM capp. 8. & 9. LIB. I. tam multis Privationem adstruit: lib. autem 2. cap. 1. profitetur se posteà consideraturum, detur-ne privatio, an non: & an sit aliquid contrarium substantiae (non recordatur nempe eorum, quae jam anteà dixerit:) ET posteà dum lib. 5. & lib. 2. de Generat. id considerat, dicit verò nihil esse contrarium substantiae: quid aliud, quàm privationem negat: Certe illam deinceps nusquàm usurpat pro principio. CVM eodem LIB. II. cap. 7. dicit Movens immobile non habere motus principium: ET intereà tamen dicit movens. Certè caussa efficiens, quae eadem movens est, definitur ab ipso Id, unde motus principium. CVM eodem cap. docet primum illud movens phyficè movere: ET aliunde tamen dicit non esse movens physicum. Quis certè capiat movens physicè movere, & movens tamen physicum non esse? Cur ergo in Physica tam multa de illo? CVM adversus Empedoclem naturae opera casu fieri asserentem disputat: ET fatetur tamen Monstra esse peccata, & lapsus naturae: imô & 7. Metaph. cap. 7.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
