# Exercitationes paradoxicae 193

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae, AD-HAEC CVM I. PHYSICORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/exercitationes-paradoxicae/193

ET statìm nihilominùs asserit unam ex illis mutationem minimè esse, illam nimirùm, quae est ex non subjecto in non subjectum. CVM item dicit generationem, & corruptionem non esse motum: ET lib. tamen 3. fecerat unam ex quatuor speciebus motus, confirmaverátque enumeratione illa in definitione motus. CVM cap. 3. dicit esse simul, quae sunt in eodem loco primo: ET lib. 4. locum primum eundem fecerat cum proprio, quem non dicet naturaliter capere duo corpora diversa. CVM cap. 5. docet quinque esse modos contrarietatis motus: ET posteà tamen duos illorum nihil prorsùs habere oppositionis asserit. CVM eodem cap. agnoscit contrarietatem inter generationem, & corruptionem: ET anteà tamen negaverat generationem esse motum defectu contrarietatis. CVMLIB. VI. cap. yGoogle cap. 10. Infinitatem penitùs abjurat. ET in praecedentibus tamen illam tam multis statuerat. CVM LIB. VII. cap. 1. nititur probare Quicquid movetur ab alio moveri. ET nihilominùs cap. 2. sumit aliquid moveri à seipso.

---

Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exercitationes_paradoxicae.
